- MARCSULA
- MARCSULAlocus Saxoniae, ubi Iohannes Georgius, fil. tertiogenitus Wilhelmi Ducis Vinariensis, ex Eleonora Dorothea Anhaltina, natus A. C. 1634. fedem suam habuit, postquam Iohanni Ernesto natu maximo fratri Vinaria, secundo Adolfo Wilhelmo Isenacum cessit. Nec mutavit hactenus, licet post fratris mortem Isenacen sem successionem sortitus: quamvis nonnumquam in Altenkirchen quoque moretur, locô ditionis Witgesteniae, utpote maritus Iohannae, Ernesti Comitis Sayno-Witgestenii filiae, Iohannis Landgravii Hassiae viduae, et Comitatus Saynii cum sorore Manderscheidia heredis, quae ambae, adversûs Patruos; Comitatum obtinuêre. Suscepit autem Ioh. hic Georgius, ex uxore sua, Eleonoram Erdmuthim Luisam, A. C. 1662. Fridericam Augustum 1663. Iohannem Georgium 1665. Maximilianum Henricum et Iohannem Wilhelmum gemellos, A. C. 1666. (quorum is obiit A. C. 1668.) Luisam 1668. (denatam 1669.) Fridericam Elisabetham, 1669. et Ernestum Gustavum (natum ac denatum A. C. 1672.) omnes, Duces Saxoniae lineae Vinariensis in Eisenach vel Marosul vel Altenkirchen, Phil. Iac. Spenerus Pheatr. Nobilit. Europ. Part. III, p. 83.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.